

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 10: Versus 21
In ipsa hora.Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in coelo loqueretur, ostendit per quid haec tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianae.Confiteor tibi, Domine.Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quae ignorant scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur.Revelasti ea.Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen.Quia sic.Non rationem reddit cur hos elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis.Omnia mihi,etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quae ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiae omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam.